

Liber Exodus*
Caput 9: Versus 22
Extende manum,etc.[PROCOP.]Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quaedam: quaedam quoque praedicere, ut culices et jumentorum interitum: quaedam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quae horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.